2 Thessalonians 3

Orandum esse hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium, et ab auribus in corda, ut compescantur malorum seditiones. A pseudo, ne nostros seducant, vel nobis insidias tendant. Vel, liberemur ab importunis, id est infidelibus qui resistunt verbo Dei, nec stant in portu quietis. qui persequuntur infideles. Ideo dico quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Id est, nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum praeordinati in adoptionem filiorum. . De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant. Et cum illi haec non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac. . Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quae docet verbis, operibus explere. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum praecepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolae vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Matth. 6., etc. Sed superflue conantur et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod praedictum est: etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii praeconio facere jubentur. Hoc factum abhorret disciplina Dominica, eorum enim deus venter est, qui foeda cura necessaria sibi provident. . Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria praeberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere. . .
Copyright information for VulgGlossa